monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae Graeci πάθη, nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam affectiones vel affectus, quidam vero, sicut iste, de Graeco expressius passiones vocant.
2 Has ergo perturbationes sive affectiones sive passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui sentiunt, Platonici sunt sive Aristotelici, cum Aristoteles discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit.
3 Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero in libris de finibus bonorum et malorum verbis magis quam rebus adversus Platonicos seu Peripateticos certare convincit; quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et externa, eo quod nullum bonum volunt esse hominis praeter virtutem, tamquam artem bene vivendi, quae non nisi in animo est.
4 Haec autem isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona; sed in comparatione virtutis, qua recte vivitur, parva et exigua. Ex quo fit, ut ab utrisque quodlibet vocentur, seu bona seu commoda, pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici delectentur nisi novitate verborum.
5 Videtur ergo mihi etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit prorsus alienus, de verbis eos potius quam de rebus facere controversiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum ad vim rerum adtinet, non ad vocabulorum sonum. Ut enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum faciam, aliquid unum quod sit evidentissimum dicam.
6 In libris, quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, vir elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se navigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breviter adtingam, narrat A. Gellius, cum illud navigium horribili caelo et mari periculosissime iactaretur, vi timoris expalluit.
7 Id animadversum est ab eis, qui aderant, quamvis in mortis vicinia curiosissime adtentis, utrum necne philosophus animo turbaretur. Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit conloquendi vel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos navis illa portabat, dives luxuriosus Asiaticus philosophum compellat inludens, quod extimuisset atque palluisset, cum ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio.
8 At ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili eadem verba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo divite responsione depulso postea quaesivit A. Gellius a philosopho non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset pavoris sui.
9 Qui ut doceret hominem sciendi studio naviter accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes novimus. In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse, quod animi visa, quas appellant phantasias nec in potestate est utrum et quando incidant animo, cum veniunt ex terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis animum moveant, ita ut paulisper vel pavescat metu, vel tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praevenientibus mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri.
10 Hoc enim esse volunt in potestate idque interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit atque adcommodat mentis adsensum; sapientis autem, quamvis eas necessitate patiatur, retinet tamen de his, quae adpetere vel fugere rationabiliter debet, veram et stabilem inconcussa mente sententiam.
11 Haec ut potui non quidem commodius A. Gellio, sed certe brevius et, ut puto, planius exposui, quae ille se in Epicteti libro legisse commemorat eum ex decretis Stoicorum dixisse atque sensisse. Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt.
12 Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore obnubilant aut labe subvertunt. Accidunt autem animo sapientis salva serenitate sapientiae propter illa, quae commoda vel incommoda appellant, quamvis ea nolint dicere bona vel mala.
13 Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est vita ista salusque corporis: non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam testimonio proderetur.
14 Verum tamen et illam poterat permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, vitam illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda: verborum certamini, non rerum examini deputandum est.
15 Quid enim interest, utrum aptius bona vocentur an commoda, dum tamen ne his privetur non minus Stoicus quam Peripateticus pavescat et palleat, ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium vel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salva et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia violatur.
16 Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praevalere permittit; quin immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum virtutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait:
Mens inmota manet, lacrimae volvuntur inanes.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Augustinus > 4